ALBERTUS cogn. Degener

ALBERTUS cogn. Degener
ALBERTUS cognomine Degener
Dux Saxoniae, fil. Henrici cognomine Illustris (qui mortuô Henricô Thuringiae Landgraviô suae gentis ultimô A. C. 1249. Landgraviatum sibi vindicavit) uxorem Margarotam, filiam Friderici II. Imperatoris in gratiam pellicis Cunegundae ab Eisenberg, pessime habuit: Misniam, Osterlandiam et Lusatiam, in qua patruo filii Margaretae successêre, sibi asseruit, civitatesque in verba filii Ludovici Apitii, ex Cunegunda suscepti, ut iurarent, frustra adigere conatus est. Captus postea a filiis, sed interventu Rudolfi I. Imperatoris liberatus, Brandenburgicis et Anhaltinis adversus filios incitatis, cruentum his movit bellum, quod compositum est A. C. 1290. Post quae re desperatâ ditiones vendidit Adolpho Imperatori, qui tamen contra filios infelix fuit, uti et successor eius Albertus I. horum tandem causâ triumphante. Decessit Erfordiae, in Monasterio, in summa rerum egestate, A. C. 1314. Eum in Principatu excepit fil. Fridericus cognomine Admorsus, vel Fortis, Germanis der Freudige.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • List of botanists by author abbreviation — This is an incomplete list of botanists by their author abbreviation, which is designed for citation with the botanical names or works that they have published. This list follows that established by Brummitt Powell (1992).[1] Use of that list is… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”